- SICYON
- I.SICYONinter vetustos Sicyoniorum Reges XIX. vulgo ponitur, urbique nomen dedisse traditur, sed praeter Historiae fidem, uti mox videbimus.II.SICYONlocus Africae, ubi Crathis fluv. in Oceanum exit, et electrum nascitur. Plin. l. 19. c. 8. Item Urbs Thessaliae, postea Demetrias. Niceph. l. 5.III.SICYONpostea Basilica Sophiano, urbs Peloponnesi, Sicyoniae, Regionis parvae, caput; quae et Aegialea, et Ionia, teste Strabone, ac Demetrias, teste Plutarchô, dicta est, inter Corinthum et Elidem, oleô et laurô abundans ac celebris. Virgil. Georg. l. 2. v. 519.Venit hiems, teritur Sicyonia bacca trapetis.Ovid. l. 4. Pont. eleg. 15. v. 10.Quot Sicyon baccas, quot parit Hybla favos.Idem in Ibin. v. 317.Aut ut oliviserâ quondam Sicyone sigato.Statius Theb. l. 4. v. 50.Qui Drepani scopulos, et oliviferae SicyonisCulta tenent.Hîc Aratus Poeta natus et Praxilla poetria floruit, Pictura item etc. Baudrando Vasilica hodie, in Ducatu Clarentiae sub Turcis, pau corum incolarum. In colle. 5. mill. pass. ab ora Sinus Corinthiaci, 22. a Corintho in Occasum, Elidem versus 80. Ab ea regiuncula adiacens, inter Corinthiam ad Ortum et Achaiam ad Occasum Sicyonia dicta est. Fuit autem regnum Sicyonium, ex antiquissimis Europae. Primus Rex Aegialeus fuit, A. M. 1890. regnavit ann. 52. habuitque Europem successorem. Hos per annos 964. 26. Reges secuti sunt, quorum ultimus Zeuxippus fuit, mortuus A. M. 2854. Postea per ann. 35. regimen Sacerdotibus Apollinis commissum est, usque ad 2887. donec a Regibus Mycenarum, et aliis populis vicinis, exiguum hoc regnum subactum est. Diodor. Sic. in Hist. Thucyd. Plin. l. 2. c. 71. Strabo, Euseb. in Chron. Ubbo Emmius l. 1. de Graec. antiq. etc. Sed autiquitas haec regni, Regumque series et Sacerdotum Apollinis successio, merito suspecta. Aegialeus enim, Rex primus, Phoronei Argivorum Regis antiquissimi frater est, apud Apollodorum l. 2. qui de illius prosapia, aut successoribus omnino tacet. Apis Rex IV. numeratur, quem Aeschylus non regem, verum advenam ex Aetolia, regionem noxiis bestiis purgâsse, docet in Supplic. v. 264. Ipse Sicyon, Rex XIX. a quo urbi nomen, Pelopis filius fuit, teste Pausan. l. 2. qui tamen Eusebio prius Sicyone regnare dicitur, quam Pelops Argis. Polyphides Rex XXIV. nemini vetustiorum Graecorum, ne Pausaniae quidem, in suo horum Regum Catalogo adgnoscitur. Eius tempore fingunt Troiam captam, apud Homerum vero nullus est e Sicyone Dux contra Troiam; quippe urbs illa tunc temporis sub ditione Agamemnonis fuit, qui regnabat Mycenis. Sic enim Homerus, urbes eius recensens, Il. β. v. 572.Καὶ Σικυῶν᾿, ὅθ᾿ ἄῤ Α῎δραςτος πρῶτ᾿ ἐμβατίλευε.Et Sicyona, ubi Adrastus primum regnavit.Adrasti autem meminit Marmor Arundel. annô Atticô 325. Vide Adrastus. Et cur ob versum praefatum Clisthenes Sicyonis tyrannus, Rhapsodos Sicyone certare vetuit? uti quidem Herodotus habet l. 5. c. 67. Sed et quod de Carniis Sacerdotibus, in Regum locum suffectis, tradit Eusebius, et ex eo Syncellus, non maioris fidei est. Quid enim ad Sicyonios Ι῾ερατεία Doriensis? Quid ad Carnum cultus divinus, dum adhuc in vivis er at, et Heraclidis ignotus? Quid ad Apollinem Καρνεείου nomen, cum Κάρνεια nondum essent celebrata? Eusebius autem Sacerdotibus istis initium attribuit annô, post casum Troiae 55. ante Heraclidarum Reditum 25. Illustris Marshamus Canone Chron. p. 15. 353. passim, qui proin, horum Regum laterculô Eusebianô reiectô, a Phoronêo rerum Graecarum initium ducit; Vide Phoroneus. Addo, quod Coronidi, Deae suae, nullam statuam, nullum Fanum, erexêre, teste Pausaniâ Corinth. ut iure exclamet Arnobius contra Gentes l. 1. Non omnibus diis templa devota. Fuisse tamen in Sicyoniae Urbe Titane, descendenti a vertice, ubi Templum Minervae, βωμὸν ἀνέμων ἐφ᾿ ᾧ τοῖς ἀνέμοις ὁ Ἱερεὺς μιᾷ νυκτὶ ἀνὰ πᾶν ἔτος ἔθυε, Aram ventorum; ad quam Sacerdos quotannis nocte unâ sacrisicabat, idem Pausan. refert, additque ibid. ut ad quatuor foveas arcana quaedam concineret: ἡμερούμενος τῶ πνευμάτων τὸν ἄγριον, ad placandam ventorum saevitiam. Ab hac gente Sicyonia appellata sunt, calcei delicatioris cultus, muliebres ac amatorii. Hesych. Σικυώνια γυναικεῖα ὑποδήματα. Unde Cicer. de Orat. l. 1. Si mihi calceos, inquit, Sicyonios attulisset, non uterer, quamvis essent habiles et apti ad pedes; quia non essent viriles. Candorem iis et tenuitatem addit Appuleius Metamorph. l. 7. Calceis femininis, albis illis et tenuibus. Dispunctionibus item incisurisque ingeniose exornari consuevisse, quod calceorum genus auratis et purpureis antistabat, Balduinus habet. Quare mirum, cur eos Lucianus Dill. Meretr. Por. et Myrt. duabus tantum drachmis aestimârit, inquiens: Ὑποδήματα ἐκ Σικυῶνος τὸ πρῶτον δύο δραχμῶν, Calceamenta Sicyonia primum duarum drachmarum: Nisi forte talia significare voluit, quae longô usu attrita essent atque disrupta. Nam alias, ex comparatione phaecasiorum, in quibusminus erat operae atque artificii, pretiosiora Sicyonia fuisse, arbitrari est consentaneum. Vide praefatum Balduinum de Calceo c. 19. Poeta eorum delitias ostendit his verbis:Cogmta nec teneris pedibus Sicyonia servant,Nec niveo retinent baccata monilia collo etc.Ab eadem gente Sicyopepon dictus est, qui aliis μηλοπέπων, quemque paulo ante aetatem suam in cibos receptum, tradit Plutarchus. De eodem Plinlus, allatum id semen e Graecia primum suô tempore et inde propagatum genus ait, l. 19. c. 5. Hodie melones vocantur. Vide supra et plura hanc in rem apud Salmas. ad Solin. p. 959. Nunc urbs in ruinis, ut vix rudera supersint.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.